monumenta.ch > Plinius > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 29
{XVIII} Musta differentias habent naturales has, quod sunt candida aut nigra aut inter utrumque, alia ex quibus vinum fiat, alia ex quibus passum. cura differentias innumerabiles facit; in plenum ergo haec dixisse conveniat: mustum omne stomacho inutile, venis iucundum. a balneis raptim et sine interspiratione potum necat. cantharidum naturae adversatur, item serpentibus, maxime haemorrhoidi et salamandrae.